- CALASIRIS
- CALASIRISpars Aegypti, unde incolae Calasirii. Steph.Herodotus alterum genus militum (cum alterum Hermotybios appellet) hôc nomine vocat: quos duos militiae ordines magnus ille Sesostris inflituit, illisque post reditum ex Asia, in operae fortiter navatae praemium, Feuda concessit, ac Nomos certos hanc in rem assignavit. Οίτε Ε῾ρμοτύβιες καὶ οι Καλασίριες καλεό μενοι Μαχαιροφόροι,εἰσὶν Αἰγυπτίων μοῦνοι μάχιμοι. hermotybies et Calasiries, qui vocantur Ensiferi, soli sunt Milites ex Aegyptiis, Ibid. l. 6. c. 31. Et quidem Calasiriorum Nomi erant, Thebaeus, Bubastites, Aphthites, Tanites, Mendesius, Sebennites, Athribites, Pharboethites, Tmuites, Onuphites, Anytius, et Myecphorites. Numerus fuit 250000. neque illis fas erat artificio ulli operam date, sed solum rei militari vacare, filiô a patre discente, Idem l. 2. c. 166. Ex illis mille, uti totidem Hermotybiorum, annuô satellitum munere circa Regem fungebantur; quibus praeter aruras XII. a vectigalibus immunes singulis concessas, dabantur viritim quottidie panis tosti quinaemnae, bubulae carnis binae, vini ἀρυςτῆρες quatuor. Idem ibid. c. 168. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. XV. ubi de Aegyptiorum Militia, et infra ubi de Feudo Militari.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.